Fabulae

Phaedrus

Phaedrus. Phaedri Augusti Liberti Fabulae Aesopiae. Müller, Lucian, editor. Leipzig. Teubner, 1876.

  1. Non evertisset scelere funesto domum.
  2. Nil spernat auris, nec tamen credat statim.
  3. Quandoquidem et illi peccant, quos minime putes,
  4. Et qui non peccant, impugnantur fraudibus.
  5. Hoc admonere simplices etiam potest,
  6. Opinione alterius ne quid ponderent:
  7. Ambitio namque dissidens mortalium
  8. Aut gratiae subscribit aut odio suo.
  9. Erit ille notus quem per te cognoveris.
  10. Haec exsecutus sum propterea pluribus
  11. Brevitate nimia quoniam quosdam offendimus.
  1. Eunuchus litigabat cum quodam improbo,
  2. Qui super obscena dicta et petulans iurgium
  3. Damnum insectatus est amissi corporis.
  4. En ait hoc unum est, cur laborem validius,
  5. Integritatis testes quia desunt mihi.
  6. Sed quid fortunae, stulte, delictum arguis?
  7. Id demum est homini turpe, quod meruit pati.
  1. In sterquilino pullus gallinaceus