Fabulae

Phaedrus

Phaedrus. Phaedri Augusti Liberti Fabulae Aesopiae. Müller, Lucian, editor. Leipzig. Teubner, 1876.

  1. Hippolytus obiit, quia novercae creditum est;
  2. Cassandrae quia non creditum, ruit Ilium.
  3. Ergo exploranda est veritas multum, prius
  4. Quam stulta prave iudicet sententia.
  5. Sed fabulosa ne vetustate elevem,
  6. Narrabo tibi memoria quod factum est mea.
  7. Maritus quidam cum diligeret coniugem
  8. Togamque puram iam pararet filio,
  9. Seductus in secretum a liberto est suo,
  10. Sperante heredem suffici se proximum.
  11. Qui cum de puero multa mentitus foret
  12. Et plura de flagitiis castae mulieris,
  13. Adiecit id, quod sentiebat maxime
  14. Doliturum amanti, ventitare adulterum
  15. Stuproque turpi pollui famam domus.
  16. Incensus ille falso uxoris crimine
  17. Simulavit iter ad villam clamque in oppido
  18. Subsedit: deinde noctu subito ianuam
  19. Intravit, recta cubiculum uxoris petens,
  20. In quo dormire mater natum iusserat,