Fabulae

Phaedrus

Phaedrus. Phaedri Augusti Liberti Fabulae Aesopiae. Müller, Lucian, editor. Leipzig. Teubner, 1876.

  1. Nihil respiciens, dum dolorem vindicet.
  2. Lucerna allata, simul aspexit filium
  3. Sanctamque uxorem dormientem cubiculo,
  4. Sopita primo quae nil somno senserat;
  5. Repraesentavit in se poenam facinoris
  6. Et ferro incubuit, quod credulitas strinxerat.
  7. Accusatores postularunt mulierem
  8. Romamque pertraxerunt ad centumviros.