Fabulae

Phaedrus

Phaedrus. Phaedri Augusti Liberti Fabulae Aesopiae. Müller, Lucian, editor. Leipzig. Teubner, 1876.

  1. Ut sentit tonsum, gladio pectus transigit,
  2. Nihil respiciens, dum dolorem vindicet.
  3. Lucerna allata, simul aspexit filium
  4. Sanctamque uxorem dormientem cubiculo,
  5. Sopita primo quae nil somno senserat;
  6. Repraesentavit in se poenam facinoris
  7. Et ferro incubuit, quod credulitas strinxerat.
  8. Accusatores postularunt mulierem
  9. Romamque pertraxerunt ad centumviros.
  10. Maligna insontem deprimit suspicio,
  11. Quod bona possideat. Stant patroni fortiter
  12. Causam tuentes innocentis feminae.
  13. A Divo Augusto tunc petierunt iudices,
  14. Ut adiuvaret iuris iurandi fidem,
  15. Quod ipsos error implicuisset criminis.
  16. Qui postquam tenebras dispulit calumniae
  17. Certumque fontem veritatis repperit:
  18. Luat inquit poenas causa libertus mali;
  19. Namque orbam nato simul et privatam viro
  20. Miserandam potius quam damnandam existimo.