Fabulae

Phaedrus

Phaedrus. Phaedri Augusti Liberti Fabulae Aesopiae. Müller, Lucian, editor. Leipzig. Teubner, 1876.

  1. Utriusque exemplum breviter exponam rei.
  2. Hippolytus obiit, quia novercae creditum est;
  3. Cassandrae quia non creditum, ruit Ilium.
  4. Ergo exploranda est veritas multum, prius
  5. Quam stulta prave iudicet sententia.
  6. Sed fabulosa ne vetustate elevem,
  7. Narrabo tibi memoria quod factum est mea.
  8. Maritus quidam cum diligeret coniugem
  9. Togamque puram iam pararet filio,
  10. Seductus in secretum a liberto est suo,
  11. Sperante heredem suffici se proximum.
  12. Qui cum de puero multa mentitus foret
  13. Et plura de flagitiis castae mulieris,