Fabulae

Phaedrus

Phaedrus. Phaedri Augusti Liberti Fabulae Aesopiae. Müller, Lucian, editor. Leipzig. Teubner, 1876.

  1. Infelix, ultro qui ad necem cucurreris
  2. Hominumque tecto spiritum commiseris?
  3. At ille supplex: Vos modo inquit parcite;
  4. Occasione rursus erumpam data.
  5. Spatium diei noctis excipiunt vices.
  6. Frondem bubulcus affert, nil ideo videt.
  7. Eunt subinde et redeunt omnes rustici,
  8. Nemo animadvertit: transit etiam vilicus,
  9. Nec ille quicquam sentit. Tum gaudens ferus
  10. Bubus quietis agere coepit gratias,
  11. Hospitium adverso quod praestiterint tempore.
  12. Respondit unus: Salvum te cupimus quidem;
  13. Sed ille, qui oculos centum habet, si venerit,
  14. Magno in periclo vita vertetur tua.
  15. Haec inter ipse dominus a cena redit
  16. Et quia corruptos viderat nuper boves,
  17. Accedit ad praesepe: Cur frondis parum est,
  18. Stramenta desunt? Tollere haec aranea
  19. Quantum est laboris? Dum scrutatur singula,
  20. Cervi quoque alta conspicatur cornua;