Fabulae

Phaedrus

Phaedrus. Phaedri Augusti Liberti Fabulae Aesopiae. Müller, Lucian, editor. Leipzig. Teubner, 1876.

  1. Bubus quietis agere coepit gratias,
  2. Hospitium adverso quod praestiterint tempore.
  3. Respondit unus: Salvum te cupimus quidem;
  4. Sed ille, qui oculos centum habet, si venerit,
  5. Magno in periclo vita vertetur tua.
  6. Haec inter ipse dominus a cena redit
  7. Et quia corruptos viderat nuper boves,
  8. Accedit ad praesepe: Cur frondis parum est,
  9. Stramenta desunt? Tollere haec aranea
  10. Quantum est laboris? Dum scrutatur singula,
  11. Cervi quoque alta conspicatur cornua;
  12. Quem convocata iubet occidi familia
  13. Praedamque tollit. Haec significat fabula
  14. Dominum videre plurimum in rebus suis.
  1. Aesopi ingenio statuam posuere Attici
  2. Servumque collocarunt aeterna in basi,
  3. Patere honoris scirent ut cuncti viam
  4. Nec generi tribui, sed virtuti gloriam.
  5. Quoniam occuparat alter ne primus foret,