Fabulae

Phaedrus

Phaedrus. Phaedri Augusti Liberti Fabulae Aesopiae. Müller, Lucian, editor. Leipzig. Teubner, 1876.

  1. Nemo animadvertit: transit etiam vilicus,
  2. Nec ille quicquam sentit. Tum gaudens ferus
  3. Bubus quietis agere coepit gratias,
  4. Hospitium adverso quod praestiterint tempore.
  5. Respondit unus: Salvum te cupimus quidem;
  6. Sed ille, qui oculos centum habet, si venerit,
  7. Magno in periclo vita vertetur tua.
  8. Haec inter ipse dominus a cena redit
  9. Et quia corruptos viderat nuper boves,
  10. Accedit ad praesepe: Cur frondis parum est,
  11. Stramenta desunt? Tollere haec aranea
  12. Quantum est laboris? Dum scrutatur singula,
  13. Cervi quoque alta conspicatur cornua;
  14. Quem convocata iubet occidi familia
  15. Praedamque tollit. Haec significat fabula
  16. Dominum videre plurimum in rebus suis.