Fabulae

Phaedrus

Phaedrus. Phaedri Augusti Liberti Fabulae Aesopiae. Müller, Lucian, editor. Leipzig. Teubner, 1876.

  1. Aquila est parata rapere porcellos tibi.
  2. Hunc quoque timore postquam complevit locum,
  3. Dolosa tuto condidit sese cavo.
  4. Inde evagata noctu suspenso pede,
  5. Ubi esca se replevit et prolem suam,
  6. Pavorem simulans prospicit toto die.
  7. Ruinam metuens aquila ramis desidet;
  8. Aper rapinam vitans non prodit foras.
  9. Quid multa? Inedia sunt consumpti cum suis
  10. Felisque catulis largam praebuerunt dapem.
  11. Quantum homo bilinguis saepe concinnet mali,
  12. Documentum habere stulta credulitas potest.
  1. Est ardalionum quaedam Romae natio,
  2. Trepide concursans, occupata in otio,
  3. Gratis anhelans, multa agendo nihil agens,
  4. Sibi molesta et aliis odiosissima.