Fabulae

Phaedrus

Phaedrus. Phaedri Augusti Liberti Fabulae Aesopiae. Müller, Lucian, editor. Leipzig. Teubner, 1876.

  1. Audierat esse quod remedium vulneris.
  2. Tunc sic Aesopus: Noli coram pluribus
  3. Hoc facere canibus, ne nos vivos devorent,
  4. Cum scierint esse tale culpae praemium.
  5. Successus improborum plures allicit.
  1. Aquila in sublimi quercu nidum fecerat;
  2. Feles cavernam nancta in media pepererat;
  3. Sus nemoris cultrix fetum ad imam posuerat.
  4. Tum fortuitum feles contubernium
  5. Fraude et scelesta sic evertit malitia.
  6. Ad nidum scandit volucris: Pernicies ait
  7. Tibi paratur, forsan et miserae mihi;
  8. Nam fodere terram quod vides cotidie
  9. Aprum insidiosum, quercum vult evertere,
  10. Ut nostram in plano facile progeniem opprimat.
  11. Terrore offuso et perturbatis sensibus
  12. Derepit ad cubile setosae suis:
  13. Magno inquit in periclo sunt nati tui;
  14. Nam, simul exieris pastum cum tenero grege,
  15. Aquila est parata rapere porcellos tibi.