Fabulae

Phaedrus

Phaedrus. Phaedri Augusti Liberti Fabulae Aesopiae. Müller, Lucian, editor. Leipzig. Teubner, 1876.

  1. Nunc inquit omnes unus exurit lacus
  2. Cogitque miseras arida sede emori.
  3. Quidnam futurum est, si crearit liberos?
  1. Personam tragicam forte vulpes viderat:
  2. O quanta species, inquit, cerebrum non habet!
  3. Hoc illis dictum est, quibus honorem et gloriam
  4. Fortuna tribuit, sensum communem abstulit.
  1. Qui pretium meriti ab improbis desiderat,
  2. Bis peccat: primum quoniam indignos adiuvat;
  3. Impune abire deinde quia iam non potest.
  4. Os devoratum fauce cum haereret lupi,
  5. Magno dolore victus coepit singulos
  6. Illicere pretio, ut illud extraherent malum.
  7. Tandem persuasa est iure iurando gruis,
  8. Gulaeque credens colli longitudinem,
  9. Periculosam fecit medicinam lupo.
  10. Pro quo cum pactum flagitaret praemium:
  11. Ingrata es inquit ore quae nostro caput
  12. Incolume abstuleris et mercedem postules.
  1. Sibi non cavere et aliis consilium dare