Fabulae
Phaedrus
Phaedrus. Phaedri Augusti Liberti Fabulae Aesopiae. Müller, Lucian, editor. Leipzig. Teubner, 1876.
- Plenam lagonam posuit: huic rostrum inserens
 - Satiatur ipsa et torquet convivam fame.
 - Quae cum lagonae collum frustra lamberet,
 - Peregrinam sic locutam volucrem accepimus:
 - Sua quisque exempla debet aequo animo pati.
 
- Haec res avaris esse conveniens potest
 - Et qui humiles nati dici locupletes student.
 - Humana effodiens ossa thesaurum canis
 - Invenit, et violarat quia Manes deos,
 - Iniecta est illi divitiarum cupiditas,