Fabulae

Phaedrus

Phaedrus. Phaedri Augusti Liberti Fabulae Aesopiae. Müller, Lucian, editor. Leipzig. Teubner, 1876.

  1. Canes currentes bibere in Nilo flumine,
  2. A corcodilis ne rapiantur, traditum est.
  3. Igitur cum currens bibere coepisset canis,
  4. Sic corcodilus: Quamlibet lambe otio;
  5. Noli vereri. At ille: Facerem mehercule,
  6. Nisi esse scirem carnis te cupidum meae.
  1. Nulli nocendum: si quis vero laeserit,
  2. Multandum simili iure fabella admonet.
  3. Vulpes ad cenam dicitur ciconiam
  4. Prior invitasse et illi in patina liquidam