Fabulae
Phaedrus
Phaedrus. Phaedri Augusti Liberti Fabulae Aesopiae. Müller, Lucian, editor. Leipzig. Teubner, 1876.
- Quis maior esset. Illi dixerunt bovem.
 - Novissime indignata dum vult validius
 - Inflare sese, rupto iacuit corpore.
 
- Consilia qui dant prava cautis hominibus,
 - Et perdunt operam et deridentur turpiter.
 - Canes currentes bibere in Nilo flumine,
 - A corcodilis ne rapiantur, traditum est.
 - Igitur cum currens bibere coepisset canis,
 - Sic corcodilus: Quamlibet lambe otio;
 - Noli vereri. At ille: Facerem mehercule,
 - Nisi esse scirem carnis te cupidum meae.
 
- Nulli nocendum: si quis vero laeserit,
 - Multandum simili iure fabella admonet.
 - Vulpes ad cenam dicitur ciconiam
 - Prior invitasse et illi in patina liquidam