Fabulae

Phaedrus

Phaedrus. Phaedri Augusti Liberti Fabulae Aesopiae. Müller, Lucian, editor. Leipzig. Teubner, 1876.

  1. Gratum esset et dedissem veniam supplici.
  2. Nunc quia laboras ut fruaris reliquiis,
  3. Quas sunt rosuri, simul et ipsos devores,
  4. Noli imputare vanum beneficium mihi.
  5. Atque ita locutus improbam leto dedit.
  6. Hoc in se dictum debent illi agnoscere,
  7. Quorum privata servit utilitas sibi,
  8. Et meritum inane iactant imprudentibus.
  1. Repente liberalis stultis gratus est,
  2. Verum peritis irritos tendit dolos.
  3. Nocturnus cum fur panem misisset cani,
  4. Obiecto temptans an cibo posset capi:
  5. Heus inquit linguam vis meam praecludere,