Fabulae

Phaedrus

Phaedrus. Phaedri Augusti Liberti Fabulae Aesopiae. Müller, Lucian, editor. Leipzig. Teubner, 1876.

  1. Defectus annis et desertus viribus
  2. Leo cum iaceret spiritum extremum trahens,
  3. Aper fulmineis venit ad eum dentibus
  4. Et vindicavit ictu veterem iniuriam.
  5. Infestis taurus mox confodit cornibus
  6. Hostile corpus. Asinus, ut vidit ferum
  7. Impune laedi, calcibus frontem extudit.
  8. At ille exspirans: Fortis indigne tuli
  9. Mihi insultare: te, naturae dedecus,
  10. Quod ferre certe cogor bis videor mori.
  1. Mustela ab homine prensa cum instantem necem
  2. Effugere vellet: Parce, quaeso inquit mihi,
  3. Quae tibi molestis muribus purgo domum.
  4. Respondit ille: Faceres si causa mea,
  5. Gratum esset et dedissem veniam supplici.
  6. Nunc quia laboras ut fruaris reliquiis,