Fabulae

Phaedrus

Phaedrus. Phaedri Augusti Liberti Fabulae Aesopiae. Müller, Lucian, editor. Leipzig. Teubner, 1876.

  1. (Non quia crudelis ille, sed quoniam gravis
  2. Omnino insuetis), onus et coepissent queri,
  3. Aesopus talem tum fabellam rettulit.
  4. Ranae vagantes liberis paludibus
  5. Clamore magno regem petiere a Iove,
  6. Qui dissolutos mores vi compesceret.
  7. Pater deorum risit atque illis dedit
  8. Parvum tigillum, missum quod subito vadi
  9. Motu sonoque terruit pavidum genus.
  10. Hoc mersum limo cum iaceret diutius,
  11. Forte una tacite profert e stagno caput
  12. Et explorato rege cunctas evocat.