Fabulae

Phaedrus

Phaedrus. Phaedri Augusti Liberti Fabulae Aesopiae. Müller, Lucian, editor. Leipzig. Teubner, 1876.

  1. Arcem tyrannus occupat Pisistratus.
  2. Cum tristem servitutem flerent Attici,
  3. (Non quia crudelis ille, sed quoniam gravis
  4. Omnino insuetis), onus et coepissent queri,
  5. Aesopus talem tum fabellam rettulit.
  6. Ranae vagantes liberis paludibus
  7. Clamore magno regem petiere a Iove,
  8. Qui dissolutos mores vi compesceret.
  9. Pater deorum risit atque illis dedit
  10. Parvum tigillum, missum quod subito vadi
  11. Motu sonoque terruit pavidum genus.
  12. Hoc mersum limo cum iaceret diutius,
  13. Forte una tacite profert e stagno caput