Fabulae

Phaedrus

Phaedrus. Phaedri Augusti Liberti Fabulae Aesopiae. Müller, Lucian, editor. Leipzig. Teubner, 1876.

  1. Furtim igitur dant Mercurio mandata ad Iovem,
  2. Afflictis ut succurrat. Tunc contra deus:
  3. Quia noluistis vestrum ferre inquit bonum,
  4. Malum perferte. — Vos quoque, o cives, ait,
  5. Hoc sustinete, maius ne veniat malum.
  1. Ne gloriari libeat alienis bonis
  2. Suoque potius habitu vitam degere,
  3. Aesopus nobis hoc exemplum prodidit.
  4. Tumens inani graculus superbia,
  5. Pennas pavoni quae deciderant sustulit
  6. Seque exornavit. Deinde contemnens suos
  7. Se inmiscuit pavonum formoso gregi.