Fabulae

Phaedrus

Phaedrus. Phaedri Augusti Liberti Fabulae Aesopiae. Müller, Lucian, editor. Leipzig. Teubner, 1876.

  1. Forte una tacite profert e stagno caput
  2. Et explorato rege cunctas evocat.
  3. Illae timore posito certatim adnatant
  4. Lignumque supera turba petulans insilit.
  5. Quod cum inquinassent omni contumelia,
  6. Alium rogantes regem misere ad Iovem,
  7. Inutilis quoniam esset qui fuerat datus.
  8. Tum misit illis hydrum, qui dente aspero
  9. Corripere coepit singulas. Frustra necem
  10. Fugitant inertes, vocem praecludit metus.
  11. Furtim igitur dant Mercurio mandata ad Iovem,
  12. Afflictis ut succurrat. Tunc contra deus:
  13. Quia noluistis vestrum ferre inquit bonum,