Fabulae
Phaedrus
Phaedrus. Phaedri Augusti Liberti Fabulae Aesopiae. Müller, Lucian, editor. Leipzig. Teubner, 1876.
- Ut fetum in eius tugurio deponeret,
 - Facile impetravit: dein reposcenti locum
 - Preces admovit, tempus exorans breve,
 - Dum firmiores posset catulos ducere.
 - Hoc quoque consumpto flagitari validius
 - Cubile coepit. Si mihi et turbae meae
 - Par inquit esse potueris, cedam loco.
 
- Stultum consilium non modo effectu caret,
 - Sed ad perniciem quoque mortalis devocat.
 - Corium depressum in fluvio viderunt canes.
 - Id ut comesse extractum possent facilius,