Satyricon
Petronius Arbiter
Petronius. Heseltine, Michael, editor. London, New York: William Heinemann Ltd.; G. P. Putnam's Sons, 1913.
“ego sic semper et ubique vixi, ut ultimam quamque lucem tanquam non redituram consumerem” --- profusis ego lacrimis rogo quaesoque, ut mecum quoque redeat in gratiam: neque enim in amantium esse potestate furiosam aemulationem. Daturum tamen operam, ne aut dicam aut faciam amplius, quo possit offendi. Tantum omnem scabitudinem animo tanquam bonarum artium magister deleret sine cicatrice.“Incultis asperisque regionibus diutius nives haerent, ast ubi aratro domefacta tellus nitet, dum loqueris, levis pruina dilabitur. Similiter in pectoribus ira considit: feras quidem mentes obsidet, eruditas praelabitur.” “Ut scias” inquit Eumolpus “verum esse, quod dicis, ecce etiam osculo iram finio. Itaque, quod bene eveniat, expedite sarcinulas et vel sequimini me vel, si mavultis, ducite.” Adhuc loquebatur, cum crepuit ostium impulsum, stetitque in limine barbis horrentibus nauta et “moraris” inquit “Eumolpe, tanquam propudium ignores.” Haud mora, omnes consurgimus, et Eumolpus quidem mercennarium suum iam olim dormientem exire cum sarcinis iubet. Ego cum Gitone quicquid erat, in iter[*](liter Buecheler: alter.) compono et adoratis sideribus intro navigium ---