Satyricon

Petronius Arbiter

Petronius. Heseltine, Michael, editor. London, New York: William Heinemann Ltd.; G. P. Putnam's Sons, 1913.

Videbamus nos omnia per foramen valvae, quod paulo ante ansa ostioli rupta laxaverat, favebamque ego vapulanti. Giton autem non oblitus misericordiae suae reserandum esse ostium succurrendumque periclitanti censebat. Ego durante adhuc iracundia non continui manum, sed caput miserantis stricto acutoque articulo percussi. Et ille quidem flens consedit in lecto. Ego autem alternos opponebam foramini oculos iniuriaque Eumolpi
velut quo [*](L) dam cibo me replebam
advocationemque commendabam, [*](LO) cum procurator insulae Bargates a cena excitatus a duobus lecticariis in mediam rixam perfertur; nam erat etiam pedibus aeger, is ut rabiosa barbaraque voce in ebrios fugitivosque diu peroravit, respiciens ad Eumolpon “o poetarum” inquit “disertissime, tu eras? Et non discedunt ocius nequissimi servi manusque continent a rixa?” ---
“Contubernalis mea mihifastum facit. Itasi,me [*](L) amas, maledic illam versibus, ut habeat pudorem” . .