Satyricon

Petronius Arbiter

Petronius. Heseltine, Michael, editor. London, New York: William Heinemann Ltd.; G. P. Putnam's Sons, 1913.

Non dubie ita est: si quis vitiorum omnium inimicus rectum iter vitae coepit insistere,[*](insistere cod. Messaniensis: inspicere other MSS.) primum propter morum differentiam odium habet; quis enim potest probare diversa? Deinde qui solas extruere divitias
curant, nihil volunt inter homines melius credi, quam quod ipsi tenent. Insectantur[*](insectantur Buecheler: iactantur.) itaque, quacunque ratione possunt, litterarum amatores, ut videantur illi quoque infra pecuniam positi” ---
“Nescio quo modo bonae mentis soror est paupertas” --- [*](L) “Vellem, tam innocens esset frugalitatis meae hostis, ut deliniri posset. Nunc veteranus est latro et ipsis lenonibus doctior” ---