Satyricon
Petronius Arbiter
Petronius. Heseltine, Michael, editor. London, New York: William Heinemann Ltd.; G. P. Putnam's Sons, 1913.
Neque fax ulla in praesidio erat, quae iter aperiret [*](L) errantibus, nec silentium noctis iam mediae promittebat occurrentium lumen. Accedebat hue ebrietas et imprudentia locorum etiam interdiu obfutura.[*](obfutura Buecheler: obscura.) Itaque cum hora paene tota per omnes scrupos gastrarumque eminentium fragmenta traxissemus cruentos pedes, tandem expliciti acumine Gitonis sumus. Prudens enim pridie, cum luce etiam clara timeret errorem, omnes pilas columnasque notaverat creta, quae[*](creta, quae Puteanus: certaque.) lineamenta evicerunt spississimam noctem et notabili candore ostenderunt errantibus viam. Quamvis non minus sudoris habuimus etiam postquam ad stabulum pervenimus. Anus enim ipsa inter deversitores diutius ingurgitata ne ignem quidem admotum sensisset. Et forsitan pernoctassemus in limine, ni tabellarius Trimalchionis intervenisset X vehiculis dives. Non diu ergo tumultuatus stabuli ianuam effregit et nos per eandem intro[*](intro Bourdelot: terram.) admisit. . .“ Qualis nox fuit illa, di deaeque, quam mollis torus. Haesimus calentes et transfudimus hinc et hinc labellis errantes animas. Valete, curae mortalis. Ego sic perire coepi. ” sine causa gratulor mihi. Nam cum solutus mero remisissem[*](remisissem Jacobs: amisissem.) ebrias manus, Ascyltos, omnis iniuriae inven-. tor, subduxit mihi nocte puerum et in lectum transtulit suum, volutatusque liberius cum fratre non suo, sive non sentiente iniuriam sive dissimulante, indormivit alienis amplexibus oblitus iuris humani. Itaque ego ut experrectus pertrectavigaudio despoliatum torum --- Si qua est amantibus fides, ego dubitavi, an utrumque traicerem gladio somnumque morti iungerem. Tutius dein secutus consilium Gitona quidem verberibus ex citavi, Ascylton autem truci intuens vultu “quoniam” inquam “fidem scelere violasti et communem amicitiam, res tuas ocius tolle et alium locum, quem polluas, quaere.” Non repugnavit ille, sed postquam optima fide partiti manubias sumus,