Satyricon
Petronius Arbiter
Petronius. Heseltine, Michael, editor. London, New York: William Heinemann Ltd.; G. P. Putnam's Sons, 1913.
Post hoc fulmen Habinnas rogare coepit, ut iam desineret irasci et “Nemo” inquit “nostrum non [*](HL) peccat. Homines sumus, non dei.” Idem et Scintilla [*](H) flens dixit ac per genium eius Gaium appellando rogare coepit, ut se frangeret.[*](se frangeret Heinsius; effrangeret.) Non tenuit ultra lacrimas Trimalchio et “Rogo” inquit “Habinna, sic peculium tuum fruniscaris: si quid perperam feci, in faciem meam inspue. Puerum basiavi frugalissimum, non propter formal, sed quia frugi est: decem partes dicit, librum ab oculo legit, thraecium sibi de diariis fecit, arcisellium de suo paravit et duas trullas. Non est dignus quem in oculis feram? sed Fortunata vetat. Ita tibi videtur, fulcipedia? suadeo, bonum tuum concoquas, milva, et me non facias ringentem, amasiuncula: alioquin experieris cerebrum meum. Nosti me: quod semel destinavi, clavo tabulari fixum est. Sed vivorum meminerimus. Vos rogo, amici, ut vobis suaviter sit. Nam ego quoque tam fui quam vos estis, sed virtute mea ad hoc perveni. Corcillum est quod homines facit, cetera quisquilia omnia. 'Bene emo, bene vendo'; alius alia vobis dicet. Felicitate dissilio. Tu autem, sterteia, etiamnum ploras? iam curabo, fatum tuum plores. Sed, ut coeperam dicere, ad hanc me fortunam frugalitas mea perduxit. Tam magnus ex Asia veni, quam hic candelabrus est. Ad summam, quotidie me solebam ad illum metiri, et ut celerius rostrum barbatum haberem, labra de lucerna ungebam. Tamen ad delicias femina[*](femina, domini, dominae bracketed by Buecheler.) ipsimi domini annos quattuordecim fui. Nec turpe est, quod dominus iubet. Ego tamen et ipsimae dominae satis faciebam. Scitis, quid dicam: taceo, quia non sum de gloriosis.