Saturae
Persius
Persius. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.
- nugaris; solea, puer, obiurgabere rubra,
- ne trepidare velis atque artos rodere casses!
- nunc ferus et violens; at si vocet, haut mora, dicas
- quidnam igitur faciam? nec nunc, cum arcessat [*]() et ultro
- supplicet, accedam? si totus et integer illinc
- exieras,[*]() nec nunc. hic hic quod quaerimus, hic est,
- non in festuca, lictor quam iactat ineptus.
- Ius habet ille sui, palpo quem ducit hiantem
- cretata ambitio? vigila et cicer ingere large
- rixanti populo, nostra ut Floralia possint
- aprici meminisse senes! quid pulchrius? at cum
- Herodis venere dies unctaque fenestra
- dispositae pinguem nebulam vomuere lucernae
- portantes violas rubrumque amplexa catinum [*](accessor a: accersor L.)[*](exieris L1.)
- cauda natat thynni, tumet alba fidelia vino,
- labra moves tacitus recutitaque sabbata palles.
- tum nigri lemures ovoque pericula rupto,
- tum grandes galli et cum sistro lusca sacerdos
- incussere deos inflantis corpora, si non
- praedictum ter mane caput gustaveris alii.
p.388