Saturae

Persius

Persius. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. nugaris; solea, puer, obiurgabere rubra,
  2. ne trepidare velis atque artos rodere casses!
  3. nunc ferus et violens; at si vocet, haut mora, dicas
  4. quidnam igitur faciam? nec nunc, cum arcessat [*]() et ultro
  5. supplicet, accedam? si totus et integer illinc
  6. exieras,[*]() nec nunc. hic hic quod quaerimus, hic est,
  7. non in festuca, lictor quam iactat ineptus.
  8. Ius habet ille sui, palpo quem ducit hiantem
  9. cretata ambitio? vigila et cicer ingere large
  10. rixanti populo, nostra ut Floralia possint
  11. aprici meminisse senes! quid pulchrius? at cum
  12. Herodis venere dies unctaque fenestra