Saturae

Persius

Persius. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. percute.sed censen, plorabit, Dave, relicta?
  2. nugaris; solea, puer, obiurgabere rubra,
  3. ne trepidare velis atque artos rodere casses!
  4. nunc ferus et violens; at si vocet, haut mora, dicas
  5. quidnam igitur faciam? nec nunc, cum arcessat [*]() et ultro
  6. supplicet, accedam? si totus et integer illinc
  7. exieras,[*]() nec nunc. hic hic quod quaerimus, hic est,
  8. non in festuca, lictor quam iactat ineptus.
  9. Ius habet ille sui, palpo quem ducit hiantem
  10. cretata ambitio? vigila et cicer ingere large
  11. rixanti populo, nostra ut Floralia possint
  12. aprici meminisse senes! quid pulchrius? at cum
  13. Herodis venere dies unctaque fenestra
  14. dispositae pinguem nebulam vomuere lucernae