Saturae

Persius

Persius. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. euge puer, sapias, dis depellentibus agnam
  2. percute.sed censen, plorabit, Dave, relicta?
  3. nugaris; solea, puer, obiurgabere rubra,
  4. ne trepidare velis atque artos rodere casses!
  5. nunc ferus et violens; at si vocet, haut mora, dicas
  6. quidnam igitur faciam? nec nunc, cum arcessat [*]() et ultro
  7. supplicet, accedam? si totus et integer illinc
  8. exieras,[*]() nec nunc. hic hic quod quaerimus, hic est,
  9. non in festuca, lictor quam iactat ineptus.
  10. Ius habet ille sui, palpo quem ducit hiantem
  11. cretata ambitio? vigila et cicer ingere large
  12. rixanti populo, nostra ut Floralia possint
  13. aprici meminisse senes! quid pulchrius? at cum