Saturae

Persius

Persius. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. limen ad obscaenum frangam, dum Chrysidis udas
  2. ebrius ante fores extincta cum face canto?
  3. euge puer, sapias, dis depellentibus agnam
  4. percute.sed censen, plorabit, Dave, relicta?
  5. nugaris; solea, puer, obiurgabere rubra,
  6. ne trepidare velis atque artos rodere casses!
  7. nunc ferus et violens; at si vocet, haut mora, dicas
  8. quidnam igitur faciam? nec nunc, cum arcessat [*]() et ultro
  9. supplicet, accedam? si totus et integer illinc
  10. exieras,[*]() nec nunc. hic hic quod quaerimus, hic est,
  11. non in festuca, lictor quam iactat ineptus.
  12. Ius habet ille sui, palpo quem ducit hiantem
  13. cretata ambitio? vigila et cicer ingere large
  14. rixanti populo, nostra ut Floralia possint
  15. aprici meminisse senes! quid pulchrius? at cum
  16. Herodis venere dies unctaque fenestra
  17. dispositae pinguem nebulam vomuere lucernae
  18. portantes violas rubrumque amplexa catinum