Saturae

Persius

Persius. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. praeteritos meditor: crudum Chaerestratus unguem
  2. adrodens ait haec. an siccis dedecus obstem
  3. cognatis? an rem patriam rumore sinistro
  4. [*](exalet P1: exalat P2.)[*](pergant a.)
    p.386
  5. limen ad obscaenum frangam, dum Chrysidis udas
  6. ebrius ante fores extincta cum face canto?
  7. euge puer, sapias, dis depellentibus agnam
  8. percute.sed censen, plorabit, Dave, relicta?
  9. nugaris; solea, puer, obiurgabere rubra,
  10. ne trepidare velis atque artos rodere casses!
  11. nunc ferus et violens; at si vocet, haut mora, dicas
  12. quidnam igitur faciam? nec nunc, cum arcessat [*]() et ultro
  13. supplicet, accedam? si totus et integer illinc
  14. exieras,[*]() nec nunc. hic hic quod quaerimus, hic est,
  15. non in festuca, lictor quam iactat ineptus.
  16. Ius habet ille sui, palpo quem ducit hiantem
  17. cretata ambitio? vigila et cicer ingere large
  18. rixanti populo, nostra ut Floralia possint
  19. aprici meminisse senes! quid pulchrius? at cum
  20. Herodis venere dies unctaque fenestra
  21. dispositae pinguem nebulam vomuere lucernae