Saturae

Persius

Persius. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. Dave, cito, hoc credas iubeo, finire dolores
  2. praeteritos meditor: crudum Chaerestratus unguem
  3. adrodens ait haec. an siccis dedecus obstem
  4. cognatis? an rem patriam rumore sinistro
  5. [*](exalet P1: exalat P2.)[*](pergant a.)
    p.386
  6. limen ad obscaenum frangam, dum Chrysidis udas
  7. ebrius ante fores extincta cum face canto?
  8. euge puer, sapias, dis depellentibus agnam
  9. percute.sed censen, plorabit, Dave, relicta?
  10. nugaris; solea, puer, obiurgabere rubra,
  11. ne trepidare velis atque artos rodere casses!
  12. nunc ferus et violens; at si vocet, haut mora, dicas
  13. quidnam igitur faciam? nec nunc, cum arcessat [*]() et ultro
  14. supplicet, accedam? si totus et integer illinc
  15. exieras,[*]() nec nunc. hic hic quod quaerimus, hic est,
  16. non in festuca, lictor quam iactat ineptus.