Saturae

Persius

Persius. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. ancipiti obsequio dominos, alternus oberres.
  2. nec tu cum obstiteris semel instantique negaris
  3. parere imperio, rupi iam vincula dicas;
  4. nam et luctata canis nodum abripit, at tamen illi,
  5. cum fugit, a collo trahitur pars longa catenae.
  6. Dave, cito, hoc credas iubeo, finire dolores
  7. praeteritos meditor: crudum Chaerestratus unguem
  8. adrodens ait haec. an siccis dedecus obstem
  9. cognatis? an rem patriam rumore sinistro
  10. [*](exalet P1: exalat P2.)[*](pergant a.)
    p.386
  11. limen ad obscaenum frangam, dum Chrysidis udas
  12. ebrius ante fores extincta cum face canto?
  13. euge puer, sapias, dis depellentibus agnam
  14. percute.sed censen, plorabit, Dave, relicta?
  15. nugaris; solea, puer, obiurgabere rubra,
  16. ne trepidare velis atque artos rodere casses!
  17. nunc ferus et violens; at si vocet, haut mora, dicas
  18. quidnam igitur faciam? nec nunc, cum arcessat [*]() et ultro
  19. supplicet, accedam? si totus et integer illinc
  20. exieras,[*]() nec nunc. hic hic quod quaerimus, hic est,
  21. non in festuca, lictor quam iactat ineptus.