Saturae

Persius

Persius. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. indulge genio, carpamns dulcia, nostrum est
  2. quod vivis, cinis et manes et fabula fies.
  3. vive memor leti, fugit hora, hoc quod loquor inde est.
  4. En quid agis? duplici in diversum scindens hamo.
  5. huncine an hunc sequeris? subeas alternus oportet
  6. ancipiti obsequio dominos, alternus oberres.
  7. nec tu cum obstiteris semel instantique negaris
  8. parere imperio, rupi iam vincula dicas;
  9. nam et luctata canis nodum abripit, at tamen illi,
  10. cum fugit, a collo trahitur pars longa catenae.
  11. Dave, cito, hoc credas iubeo, finire dolores
  12. praeteritos meditor: crudum Chaerestratus unguem
  13. adrodens ait haec. an siccis dedecus obstem
  14. cognatis? an rem patriam rumore sinistro
  15. [*](exalet P1: exalat P2.)[*](pergant a.)
    p.386
  16. limen ad obscaenum frangam, dum Chrysidis udas
  17. ebrius ante fores extincta cum face canto?
  18. euge puer, sapias, dis depellentibus agnam
  19. percute.sed censen, plorabit, Dave, relicta?
  20. nugaris; solea, puer, obiurgabere rubra,
  21. ne trepidare velis atque artos rodere casses!