Saturae

Persius

Persius. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. te nihil inpellit, nec quicquam extrinsecus intrat
  2. quod nervos agitet; sed si intus et in iecore aegro
  3. nascuntur domini, qui tu inpunitior exis
  4. atque hic, quem ad strigiles scutica et metus egit erilis?
  5. Mane piger stertis. surge, inquit Avaritia, heia
  6. surge. negas, instat: surge, inquit, non queo. surge.
  7. et quid agam?rogas? en saperdas advehe Ponto,
  8. castoreum, stuppas, hebenum, tus, lubrica Coa;
  9. tolle recens primus piper ex [*]() sitiente camelo;
  10. verte aliquid; iura.sed Iuppiter audiet.eheu,
  11. baro, [*]() regustatum digito terebrare salinum
  12. contentus perages, si vivere cum Iove tendis.
  13. Iam pueris pellem succinctus et oenophorum aptas;