Saturae
Persius
Persius. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.
- te nihil inpellit, nec quicquam extrinsecus intrat
- quod nervos agitet; sed si intus et in iecore aegro
- nascuntur domini, qui tu inpunitior exis
- atque hic, quem ad strigiles scutica et metus egit erilis?
- Mane piger stertis. surge, inquit Avaritia, heia
- surge. negas, instat: surge, inquit, non queo. surge.