Saturae

Persius

Persius. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. haec miscere nefas; nec, cum sis cetera fossor,
  2. tris tantum ad numeros satyrum moveare Bathylli.
  3. Liber ego. unde datum hoc sumis, [*]() tot subdite rebus?
  4. an dominum ignoras nisi quem vindicta relaxat?
  5. [*](gluttu P: glutto aL.)[*](Some MSS. have repeto.)[*](sumis PL2: sentis aL1 (cf. Hor. Sat. II. ii. 31).)
    p.382
  6. i puer et strigiles Crispini ad balnea defer!
  7. si increpuit, cessas nugator? servitium acre
  8. te nihil inpellit, nec quicquam extrinsecus intrat
  9. quod nervos agitet; sed si intus et in iecore aegro
  10. nascuntur domini, qui tu inpunitior exis
  11. atque hic, quem ad strigiles scutica et metus egit erilis?