Saturae

Persius

Persius. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. et quid tam parvum est? sed nullo ture litabis,
  2. haereat in stultis brevis ut semuncia recti,
  3. haec miscere nefas; nec, cum sis cetera fossor,
  4. tris tantum ad numeros satyrum moveare Bathylli.
  5. Liber ego. unde datum hoc sumis, [*]() tot subdite rebus?
  6. an dominum ignoras nisi quem vindicta relaxat?
  7. [*](gluttu P: glutto aL.)[*](Some MSS. have repeto.)[*](sumis PL2: sentis aL1 (cf. Hor. Sat. II. ii. 31).)
    p.382
  8. i puer et strigiles Crispini ad balnea defer!
  9. si increpuit, cessas nugator? servitium acre
  10. te nihil inpellit, nec quicquam extrinsecus intrat
  11. quod nervos agitet; sed si intus et in iecore aegro
  12. nascuntur domini, qui tu inpunitior exis
  13. atque hic, quem ad strigiles scutica et metus egit erilis?
  14. Mane piger stertis. surge, inquit Avaritia, heia
  15. surge. negas, instat: surge, inquit, non queo. surge.