Saturae

Persius

Persius. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. pelliculam veterem retines et fronte politus
  2. astutam vapido servas in pectore volpem,
  3. quae dederam supra relego [*]() funemque reduco:
  4. nil tibi concessit ratio; digitum exere, peccas,
  5. et quid tam parvum est? sed nullo ture litabis,
  6. haereat in stultis brevis ut semuncia recti,
  7. haec miscere nefas; nec, cum sis cetera fossor,
  8. tris tantum ad numeros satyrum moveare Bathylli.
  9. Liber ego. unde datum hoc sumis, [*]() tot subdite rebus?
  10. an dominum ignoras nisi quem vindicta relaxat?
  11. [*](gluttu P: glutto aL.)[*](Some MSS. have repeto.)[*](sumis PL2: sentis aL1 (cf. Hor. Sat. II. ii. 31).)
    p.382
  12. i puer et strigiles Crispini ad balnea defer!
  13. si increpuit, cessas nugator? servitium acre
  14. te nihil inpellit, nec quicquam extrinsecus intrat
  15. quod nervos agitet; sed si intus et in iecore aegro
  16. nascuntur domini, qui tu inpunitior exis
  17. atque hic, quem ad strigiles scutica et metus egit erilis?
  18. Mane piger stertis. surge, inquit Avaritia, heia
  19. surge. negas, instat: surge, inquit, non queo. surge.
  20. et quid agam?rogas? en saperdas advehe Ponto,
  21. castoreum, stuppas, hebenum, tus, lubrica Coa;