Saturae

Persius

Persius. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. lenia loturo sibi Surrentina rogavit. [*]()
  2. heus bone, tu palles.nihil est.videas tamen istuc,
  3. quidquid id est: surgit tacite tibi lutea pellis.
  4. at tu deterius palles. ne sis mihi tutor.
  5. iam pridem hunc sepeli: tu restas.perge, tacebo.
  6. turgidus hic epulis atque albo ventre lavatur,
  7. gutture sulpureas lente exhalante mefites.
  8. sed tremor inter vina subit calidumque trientem [*]()
  9. excutit e manibus, dentes crepuere refecti,