Saturae

Persius

Persius. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. de maiore domo modice sitiente lagoena
  2. lenia loturo sibi Surrentina rogavit. [*]()
  3. heus bone, tu palles.nihil est.videas tamen istuc,
  4. quidquid id est: surgit tacite tibi lutea pellis.
  5. at tu deterius palles. ne sis mihi tutor.
  6. iam pridem hunc sepeli: tu restas.perge, tacebo.
  7. turgidus hic epulis atque albo ventre lavatur,
  8. gutture sulpureas lente exhalante mefites.
  9. sed tremor inter vina subit calidumque trientem [*]()
  10. excutit e manibus, dentes crepuere refecti,