Saturae

Persius

Persius. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. qui dicit medico, iussus requiescere, postquam
  2. tertia conpositas vidit nox currere venas,
  3. de maiore domo modice sitiente lagoena
  4. lenia loturo sibi Surrentina rogavit. [*]()
  5. heus bone, tu palles.nihil est.videas tamen istuc,
  6. quidquid id est: surgit tacite tibi lutea pellis.
  7. at tu deterius palles. ne sis mihi tutor.
  8. iam pridem hunc sepeli: tu restas.perge, tacebo.
  9. turgidus hic epulis atque albo ventre lavatur,
  10. gutture sulpureas lente exhalante mefites.
  11. sed tremor inter vina subit calidumque trientem [*]()
  12. excutit e manibus, dentes crepuere refecti,
  13. uncta cadunt laxis tunc pulmentaria labris.