Saturae

Persius

Persius. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. securus quo pes ferat, atque ex tempore vivis?
  2. Elleborum frustra, cum iam cutis aegra tumebit,
  3. poscentis videas: venienti occurrite morbo,
  4. et quid opus Cratero magnos promittere montis?
  5. discite et, o miseri, causas cognoscite rerum:
  6. quid sumus et quidnam victuri gignimur, ordo
  7. quis datus aut metae qua mollis flexus et unde,
  8. quis modus argento, quid fas optare, quid asper
  9. utile nummus habet, patriae carisque propinquis
  10. quantum elargiri deceat, quem te deus esse
  11. iussit et humana qua parte Iocatus es in re;
  12. disce, nec invideas quod multa fidelia putet
  13. in locuplete penu defensis pinguibus Vmbris,
  14. et piper et pernae, Marsi monumenta cluentis, [*]()
  15. maenaque quod prima nondum defecerit orca.
  16. Hic aliquis de gente hircosa centurionum
  17. dicat: quod sapio, satis est mihi. non ego curo
  18. esse quod Arcesilas aerumnosique Solones
  19. [*](derigis A2: dirigis P2: dirigas P.)[*](eluentis P1: clientis P2L.)
    p.352
  20. obstipo capite et figentes lumine terram,
  21. murmura cum secum et rabiosa silentia rodunt