Saturae

Persius

Persius. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. stertis adhuc? laxumque caput conpage soluta
  2. [*](dicere P: discere aL.)[*](deduxit PaL.)[*](callem P2LA2: collem P1a.)
    p.350
  3. oscitat hesternum dissutis undique malis?
  4. est aliquid quo tendis, et in quod derigis [*]() arcum?
  5. an passim sequeris corvos testaque lutoque,
  6. securus quo pes ferat, atque ex tempore vivis?
  7. Elleborum frustra, cum iam cutis aegra tumebit,
  8. poscentis videas: venienti occurrite morbo,
  9. et quid opus Cratero magnos promittere montis?
  10. discite et, o miseri, causas cognoscite rerum:
  11. quid sumus et quidnam victuri gignimur, ordo
  12. quis datus aut metae qua mollis flexus et unde,
  13. quis modus argento, quid fas optare, quid asper
  14. utile nummus habet, patriae carisque propinquis
  15. quantum elargiri deceat, quem te deus esse