Saturae

Persius

Persius. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. porticus, insomnis quibus et detonsa iuventus
  2. invigilat siliquis et grandi pasta polenta;
  3. et tibi, quae Samios diduxit [*]() littera ramos,
  4. surgentem dextro monstravit limite callem; [*]()
  5. stertis adhuc? laxumque caput conpage soluta
  6. [*](dicere P: discere aL.)[*](deduxit PaL.)[*](callem P2LA2: collem P1a.)
    p.350
  7. oscitat hesternum dissutis undique malis?
  8. est aliquid quo tendis, et in quod derigis [*]() arcum?
  9. an passim sequeris corvos testaque lutoque,
  10. securus quo pes ferat, atque ex tempore vivis?
  11. Elleborum frustra, cum iam cutis aegra tumebit,
  12. poscentis videas: venienti occurrite morbo,