Saturae

Persius

Persius. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. anne magis Siculi gemuerunt aera iuvenci,
  2. et magis auratis pendens laquearibus ensis
  3. p.348
  4. purpureas subter cervices terruit, imus
  5. imus praecipites quam si sibi dicat et intus
  6. palleat infelix quod proxima nesciat uxor?
  7. Saepe oculos, memini, tangebam parvus olivo,
  8. grandia si nollem morituri verba Catonis
  9. dicere [*]() non sano multum laudanda magistro,
  10. quae pater adductis sudans audiret amicis,
  11. iure etenim id summum, quid dexter senio ferret
  12. scire erat in voto, damnosa canicula quantum
  13. raderet, angustae collo non fallier orcae,
  14. neu quis callidior buxum torquere flagello.
  15. Haut tibi inexpertum curvos deprendere, mores,
  16. quaeque docet sapiens bracatis inlita Medis
  17. porticus, insomnis quibus et detonsa iuventus
  18. invigilat siliquis et grandi pasta polenta;
  19. et tibi, quae Samios diduxit [*]() littera ramos,
  20. surgentem dextro monstravit limite callem; [*]()
  21. stertis adhuc? laxumque caput conpage soluta