Saturae

Persius

Persius. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. non sani esse hominis non sanus iuret Orestes.
p.358
  1. Rem populi tractas? barbatum haec crede
  2. magistrum dicere, sorbitio tollit quem dira cicutae.
  3. quo fretus? dic hoc, magni pupille Pericli,
  4. scilicet ingenium et rerum prudentia velox
  5. ante pilos venit, dicenda tacendave calles.
  6. ergo ubi commota fervet plebecula bile,
  7. fert animus calidae fecisse silentia turbae
  8. maiestate manus, quid deinde loquere? Quirites,
  9. hoc puta [*]() non iustum est; illud male,rectius illud.
  10. scis etenim iustum gemina suspendere lance
  11. ancipitis librae, rectum discernis ubi inter
  12. curva subit vel cum fallit pede regula varo,
  13. et potis es nigrum vitio praefigere theta.
  14. quin tu igitur, summa nequiquam pelle decorus,
  15. ante diem blando caudam iactare popello
  16. desinis, Anticyras melior sorbere meracas?