Saturae

Persius

Persius. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. putre, quod haut deceat plebeia radere beta.
  2. alges, cum excussit membris timor albus aristas;
  3. nunc face supposita fervescit sanguis et ira
  4. scintillant oculi, dicisque facisque quod ipse
  5. non sani esse hominis non sanus iuret Orestes.
p.358
  1. Rem populi tractas? barbatum haec crede
  2. magistrum dicere, sorbitio tollit quem dira cicutae.
  3. quo fretus? dic hoc, magni pupille Pericli,
  4. scilicet ingenium et rerum prudentia velox
  5. ante pilos venit, dicenda tacendave calles.
  6. ergo ubi commota fervet plebecula bile,
  7. fert animus calidae fecisse silentia turbae
  8. maiestate manus, quid deinde loquere? Quirites,
  9. hoc puta [*]() non iustum est; illud male,rectius illud.