Saturae

Persius

Persius. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. hoc igitur, quo tu Iovis aurem impellere temptas,
  2. dic agedum Staio: pro Iuppiter! o bone, clamet,
  3. Iuppiter! at sese non clamet Iuppiter ipse?
  4. ignovisse putas, quia, cum tonat, ocius ilex
  5. sulpure discutitur sacro quam tuque domusque?
  6. an quia non fibris ovium Ergennaque iubente
  7. triste iaces lucis evitandumque bidental,
  8. idcirco stolidam praebet tibi vellere barbam
  9. Iuppiter? aut quidnam est qua tu mercede deorum
  10. emeris auriculas? pulmone et lactibus unctis?
  11. Ecce avia aut metuens divum matertera cunis
  12. exemit puerum, frontemque atque uda labella
  13. infami digito et lustralibus ante salivis
  14. expiat, urentis oculos inhibere petita;